monumenta.ch > Plinius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 5
{II} Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non inessent. itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum interesse, spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec sanguinem iis esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore. sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa quaestionum series exoritur.